FABULA

FABULA
FABULA
Graece Μῦθος, a fando dicta, narratio rei cuiuscunqueve est, etiam verae. Sic Terent. in Hecyra Act. 4 sc. 3. sub calcem Iam nos fabulae sumus, Pamphile. Cic. etiam alicubi; et Fabula Troiae, pro historia, et rebus gestis eius. Similiter Suet. in Domit. c. 15. Evenit, inquit, ut id ei cenanti, inter ceteras drei fabulas, referretur: ubi Fabulae diei, sunt narrationes rerum variarum, quae de die accidernt. Similem locutionem habet, Aug. c. 70. Sulpitia. Fabellam permitte mihi detexere paucis. Ubi historiam innuit de pravo statu Reip sub Domitiano. Sic apud Graecos quoqueve Μῦθος aliquando vera narratio est. Unde apud Isocrat. μῦθοι, pro sermonibus aut libris religiosis ac Musicis sumuntur: et apud Homer. nec non Callimach. eadem vox pro vero sermone sumitur. Proin ad verae narrationis differentiam, quae falsum recitat, ficta Fabula dicitur Cic. de Finib. l. 4. Quid? cum fictas Fabulas, e quibus utilitas nulla duci potest, cum voluptate legimus. Laurentius IC. in Phaedr. l. 1. Prolog.
Fictis iocari nos meminerit fabulis.
Obtinuit nihilominus usus, ut pro ficta falsâque narratione communiter vox adhibeatur. Et quidem Fabulis multum prisci Sapientes usi sunt, ad utilia de virtutibus praecepta Iuventuti instillanda: quod Phaedr. indigitat l. 4. fab. 1. ubi inter alia,
Sed diligenter intuere has naenias,
Quantam sub illis utilitatem reperies.
Synesius item, Διὰ πάντων ὀ μῦθος εἴργαςται πρὸς τὸ χρήσιμον ποικιλλόμενος.. Atque hinc est, quod Georgius Decanus, Poêtarum fabulas, dicit, ad vitam utilia praecepta per allgeorias instituendam conficta. Unde iterum Phaedr. ait. l. 2. Prologo,
Nec aliud quidquam per fabellas quaertur,
Quam corrigatur eror ut mortalium.
Acuatque sese diligens indnstria.
Quia enim nuda docendi praecipiendiqueve ratio moelstiam hominibus ac satietatem afferebat, ad persuadendos ducendosqueve animos fabulae dulcedo adhibita est: Quod Philosophandi genus, in Oriente inprimis usitatum, antiquissimum fuit, et ne sacris quidem Scriptoribus intactum. Maxime autem in iis Aesopus excelluit, quae causa est, ut fabulae postea collectae, quarum primus auctor Hesiodus videtur, uni Aesopo adscribi coeperint, reste Quintil. l. 5. c. 11. Vide quoqueve supra Cantor. Praeter hanc Mythicae Philosophiae speciem, alia quoqueve fuit. Nam postquam prisci Heroes, iam
fundatis Rebus publicis ac Imperiis, verum sic Sapientiae usum monstraffent, inde paulatim ex Foro, et Aulis Principum ad Scholas tranlata est. Tum viros quidem doctos, sed otio abundantes nacta, intra virilem illum, et salutarem usum minime se continuit: sed ad varias, et miras dilapsa speculationes, vera falsis obscurissimo dicendi genere miscere coepit, nec de hominibus et rebus naturlaibus agere sat habens, in ipsum caelum impetu facto, novam quasi Politiam ibi adornavit: Hinc Theologia alio nomine dicta, Lactant. de ira Dei c. 2. de qua plura vide apud Georg. Horn. Hist. Philos. l. 3. c. 7. Ex Scholis transiit in Scenam, et commune nomen tRagoediae, Comoediae aliisqueve Fabula fuit, quam inter Romanos primus Andronicus, Graecorum more, dedisse legitur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 8. Iul. Caes. Scalig. de Poet. passim etc. Proprie tamen Mimus differt a Fabula sive Dramate. Fabula enim comprehensio est rei gestae, cum quadam oeconomia narrationis, explicatis quae implicata sunt, ad certum exitum tendens, laetiorem, et Comoedia; tristiorem, ut Tragoedia. At mimus nec λύσιν habet plerunqueve, nec exitum. Cic. pro Caelio, Mimi ergo est iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabella concrepant, aulaeumque tollitur. Etiam in cetero Fabularum genere, certus erat modus imitandi, et honesti decorique habebatur ratio, at Mimus, seu Planipes, quodcumque et quomodocunqueve imitaretur, partes suas agebat. Sed et antiquitus, cum variae species ageretur fabularum, diversae personae in singulis locum habebant, ut in togatis Romanae, in palliatis Graecae quidem, sed honestae: In Mimo vero abiectae tantum et viles etc. Unde Planipedes et Fabulones h. e. Mimos et Fabularum actores, distinguit erudite Macrob. Sat. l. 2. c. 1. quem locum vide infra, in voce Fabulones plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 109. Sed nec his contenta limitibus Fabula, etiam Deorum historia, apud Vett. et honor fuit, teste Sallust. de Diis et Mundo. Itaqueve non Philosophi solum, et Poetae sed et τῶ Θεολογουμένων Auctores, pro vero e. g. tradidêrunt, muros Thebarum Amphionis lyrâ structos esse, uti docet Apollod. περὶ Θεῶν. Quae antiquitatis fata venerabatur, et credebat vulgus, ut de religionibus aliquod caput. Unde et Thebis ex lapidibus cantu Amphionis in unum coeuntibus, monstrabantur quidem circa tumulum οὐκ εἰργασμένοι πρὸς τὸ ἀκριβηςτατον, non adeo accurate potiti, ut habet Paus. in Boeot. Qui fabularum prurirus hodieque ingens apud mahummedanos Ethnicosqueve, vero et Christianorum quosdam, qui fabulosarum de Maiorum monumentis, et locorum miraculis narrationum tenacissimi, odio, vi, malo, plectunt diffidentes, Farnab. ad Senec. Phoenissis v. 566. Variae Fabularum species et appellationes. Amatoriae, ab argumento dictae sunt, quod de amoribus agerent, ut Andria. Atellanae, ab Atella oscorum opp. omnium maxime iocosae et dicaces. Docebantur in fine ludorum: easqueve qui
agebant histriones, Iuvenes dicti inter omnes ludiones honestissimi, nec proin, uti coeteri, infames erant. Calumniatoriae, iterum ab argumento, ut Aristophanis Nubes et Ranae. Civilis fortunae et morum, ut Thesaurus, Captivi, Aulularia Plauti. Convivales ac hilares, ut Bacchides. Fallaces, ut Miles, Pseudolus. Motoriae, dictae sunt, turbulentae illae ac negotiosae, qualis Terentii Adelphi. Palliatae, Graecae appellatae sunt, a vestis genere genti illi usitato. Ut enim toga Romanorum, sic pallium Graecorum fuit gestamen. Praetextatae, in quibus magistrtus introducti, qui in praetextis: fortasse etiam pueri ac puellae praetextatae, vel potius sic appellatae sunt, ab argumenti gravitate, atqueve honestate: quod nulla in iis iocorum licentia, atqueve obscenitas, quae Magistratuum, et pueritiae sanctitatem dedeceret. Statariae, nuncuptatae sunt fabulae sedatiores, in quibus non ita, ac in Motoriis, discurrebatur. Qualis Hecyra et Asinaria. Tabernariae, quod genus capiebat humilem fortunam negotiorum popularium, cum tunicis tantum. Dictae ab habitaculis, quod cum tabernis scenae disponebantur. Vel potius, quod opifices, institores ac sellularii, qui in tabernis degere soliti, indcebantur. Togatae, Latinae dictae sunt omnes, a veste Romanis peculiari: in specie, illae, in quibus viliores personae inductae, opposite ad praetextatas. Trabeatae, novum genus togatarum, Praetextatis affines, auctore Melisso, quem Augustus praefecerat Bibliothecae in porticu Octaviae: a trabea, veste Regibus olim, dein Equitibus, cum transvehebantur; triumphantibus item, usitatâ. Vide quoqueve Octav. Ferrar. de re Vest. part. 2. l. 4. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • fabulă — FÁBULĂ, fabule, s.f. Scurtă povestire alegorică, de obicei în versuri, în care autorul, folosind procedeul personificării animalelor, plantelor şi lucrurilor, satirizează anumite moravuri, deprinderi, mentalităţi sau greşeli cu scopul de a le… …   Dicționar Român

  • Fabula — Contexte général Fiche d’identité Fondation 1999 Site web …   Wikipédia en Français

  • fábula — (Del lat. fabŭla). 1. f. Breve relato ficticio, en prosa o verso, con intención didáctica frecuentemente manifestada en una moraleja final, y en el que pueden intervenir personas, animales y otros seres animados o inanimados. 2. Cada una de las… …   Diccionario de la lengua española

  • fabula — FABULÁ, fabulez, vb. I. tranz. A imagina fapte, întâmplări etc. prezentându le drept reale sau posibile; p. ext. a minţi. – Din fr. fabuler. Trimis de LauraGellner, 19.03.2007. Sursa: DEX 98  FABULÁ vb. v. inventa, născoci, plăsmui, scorni,… …   Dicționar Român

  • fábula — sustantivo femenino 1. Narración carente de todo fundamento: Lo que nos ha contado sobre ella son fábulas que no sé de dónde habrá sacado. 2. Narración o representación inventada y fantástica: Se ha inventado una fábula para excusar su ausencia.… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Fabula — (Марино,Италия) Категория отеля: Адрес: Piazza Giuseppe Garibaldi 36, 00047 Марино, Италия …   Каталог отелей

  • fábula — fábula, de fábula expr. fabuloso, estupendo. ❙ «Si reúne las dos cosas, de fábula, pero si es un perla, ¡que le den!» You, enero, 1998 …   Diccionario del Argot "El Sohez"

  • fábula — s. f. 1. Composição, geralmente em verso, em que se narra um fato cuja verdade moral se oculta sob o véu da ficção. 2. Mitologia. 3. Mentira. 4. Ficção, falsidade. 5. Sucesso inventado. 6. Assunto principal (com todo o seu desenvolvimento) de um… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • fabuła — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż Ia, CMc. fabułaule {{/stl 8}}{{stl 7}} układ zdarzeń w utworach epickich, dramatycznych i w filmie ukazujący koleje życiowe bohaterów; treść : {{/stl 7}}{{stl 10}}Fabuła noweli, powieści, komedii, filmu. Fabuła… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Fabula — (von lat. fabula: „Geschichte“) ist eine mehrsprachige Fachzeitschrift, das führende Organ der internationalen vergleichenden Erzählforschung. Untertitel: Zeitschrift für Erzählforschung. Journal of Folktale Studies. Revue d Etudes sur le Conte… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”